Historiae litterarum Latinarum
Quidni litteris Latinis Latine ut litteris Anglicis Anglice, Francogallicis Francogallice etc. studeamus? Fortasse dices nullos nobis fontes, libros, qui cum libris illis optimis a Germanis, Italis, Anglisque conscriptis comparari possint. Non est infitiandum historias litterarum Latinarum Latine conscriptas neque multas neque spississimas nobis esse, tamen non omnino penuria illarum laboramus.
Ut ipse bona vitiaque horum librorum deliberares, imagines capituli De Catullo ex omnibus libris depromptas addidi.
Historiae saeculo XIX. confectae (nexus ad libros integros ducunt)
- Lineamenta historiae Graecorum ac Romanarum litterariae scholarum in usum exposuit Hermannus Harless, anno 1827, paginae 166. ? Ut ex titulo libri patet, historia litterarum et Graecorum et Romanorum tractatur, quo fit, ut omnia paginis 166 contenta haud profunde sint explicata.
- Thomae Vallaurii Historia critica litterarum Latinarum, editio quarta anno 1860 in lucem data, paginae 200.
- Historiae litterarum Romanarum brevis enarratio quam ? scripsit Justus Florianus Lobeck, anno 1864, paginae 194.
Historiae saeculo XX. confectae (nexus solum ad titulos ducunt)
Multo meliores omnes historiae iis, quae saeculo XIX. in lucem datae sunt, mihi videntur.
- Eugenii de Rosa De litteris Latinis commentarii libri V: ad criticam rationem exacti, anno 1927, paginae 531. ? Liber omnium spississimus multis locis librorum laudatis.
- MAMONE, Giovanni: Latinarum Litterarum Historiae, anno 1951, paginae circiter 202.
- D?ELIA, A.: Latinarum Litterarum Historia, editio secunda anno 1964 in lucem data.
- SPRINGHETTI, Aemilius: Litterae Latinae Humanisticae, anno 2007 (antea autem scriptae), paginae 193.
Historiae saeculo XXI. confectae (nexus ad titulum integrum ducit)
- STROH, Valahfridus: De historia litterarum Latinarum. Acroases anno academico 2009/2010 habitae, quarum non solum breves adnotationes, quae Anglice ?handout? vocantur, sed etiam soni imagines exceptas (!).
Lector carissime, si tibi etiam aliae historiae littearum Latinarum in mentem venerint, certiorem me de eis facere, quaeso, ne dubitaveris! Magnam gratiam tibi habebo.
Štítky: Lingua Latina
7. 12. 2010 v 23.25
I do not know any words to appreciate this.